CAPUT IX. Recedere a Deo, perniciosum et praesens exitium est. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Recte igitur sanctos, qui memoriam Dei stabiliter retinentes, quasi per extensas in sublimi lineas suspenso feruntur incessu, schoenobatis, quos vulgo funambulos vocant, dixerim comparandos, qui summam suae salutis ac vitae in angustissimo funiculi illius tramite collocantes, atrocissimam se mortem protinus incursuros esse non ambigunt, si vel exigua pes eorum titubatione deviaverit, aut modum illius salutaris directionis excesserit. |
2 | Qui dum arte mirifica aereos gressus per inania moliuntur, si illam angustiorem vestigio semitam, non cauta atque sollicita moderatione servaverint, terra quae omnibus velut naturalis est basis, et solidissimum cunctis ac firmissimum fundamentum, fit illis praesens ac manifesta pernicies, non quia illius natura mutetur, sed quia illi in eam praecipiti carnis pondere dilabuntur. Ita etiam indefessa illa Dei bonitas, immutabilisque substantia ipsa quidem neminem laedit, sed nos declinando a summis atque ad ima tendendo, nobis ipsis consciscimus mortem, immo ipsa declinatio mors efficitur declinanti. |
3 | Vae enim, inquit, eis, quoniam recesserunt a me. Vastabuntur, quoniam praevaricati sunt in me (Oseae VII). Et iterum: Vae eis cum recessero ab eis (Oseae IX). Arguet namque te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum. Funiculis namque suorum peccatorum unusquisque constringitur. Ad quos satis competenter a Domino increpatio ista dirigitur: Ecce, inquit, omnes vos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis (Isaiae L). Et iterum: Qui incendit, inquit, malitiam, peribit ab ea. |